monumenta.ch > Plinius > sectio 74

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 2, 74
{XIV} Hinc et ratio motuum conversa intellegitur. superiores enim celerrime feruntur in occasu vespertino, hae tardissime; illae a terra altissime absunt, cum tardissime moventur, hae, cum ocisime, quia, sicut in illis propinquitas centri adcelerat, ita in his extremitas circuli. illae ab exortu matutino minuere celeritatem incipiunt, hae vero augere; illae retro cursum agunt a statione matutina usque vespertinam, Veneris a vespertina usque ad matutinam.